monumenta.ch > Ambrosius > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 6, 25
De hac igitur tractandum est utilitate, quae sit plena honestatis, sicut ipsis verbis definivit Apostolus dicens: Hoc autem ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum iniiciam vobis, sed ad id quod honestum est . Liquet igitur quod honestum est, utile esse; et quod utile, honestum: et quod utile iustum; et quod iustum, utile. Neque enim mihi ad mercatores lucri cupidine avaros, sed ad filios sermo est, et sermo de Officiis, quae vobis quos elegi in ministerium Domini, inculcare gestio atque infundere; ut ea quae mentibus ac moribus vestris usu atque institutione inolita atque impressa sunt, etiam sermone ac disciplina aperiantur.